Mosaico decorativo

Löydetty 2426 Tulokset: Quia

  • Dixit autem Paulus: Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. (Actus Apostolorum 23, 5)

  • Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. (Actus Apostolorum 23, 6)

  • Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. (Actus Apostolorum 23, 27)

  • Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia: (Actus Apostolorum 23, 34)

  • Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: (Actus Apostolorum 24, 11)

  • Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. (Actus Apostolorum 25, 16)

  • Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis. (Actus Apostolorum 26, 27)

  • Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste. (Actus Apostolorum 26, 31)

  • Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. (Actus Apostolorum 27, 25)

  • Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. (Actus Apostolorum 27, 34)

  • Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. (Actus Apostolorum 28, 1)

  • Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. (Actus Apostolorum 28, 22)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina