Löydetty 4987 Tulokset: Pugna Autem Asor
Non in immensum gloriantes in alienis laboribus: spem autem habentes crescentis fidei vestræ, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, (Epistula II ad Corinthios 10, 15)
Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. (Epistula II ad Corinthios 10, 17)
Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. (Epistula II ad Corinthios 11, 3)
Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis. (Epistula II ad Corinthios 11, 6)
Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. (Epistula II ad Corinthios 11, 12)
Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. (Epistula II ad Corinthios 12, 5)
Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. (Epistula II ad Corinthios 12, 6)
Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. (Epistula II ad Corinthios 12, 15)
Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. (Epistula II ad Corinthios 13, 6)
Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. (Epistula II ad Corinthios 13, 7)