Mosaico decorativo

Löydetty 1196 Tulokset: Promissionem Promissa Terra

  • Audient Chananæi, et omnes habitatores terræ, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra: et quid facies magno nomini tuo? (Liber Iosue 7, 9)

  • Dixitque Dominus ad Josue: Surge: cur jaces pronus in terra? (Liber Iosue 7, 10)

  • Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. (Liber Iosue 7, 21)

  • perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalæ, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt: (Liber Iosue 9, 6)

  • Ne forte in terra, quæ nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus fœdus inire vobiscum. (Liber Iosue 9, 7)

  • Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiæ ejus, cuncta quæ fecit in Ægypto, (Liber Iosue 9, 9)

  • Chananæum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhæum atque Hethæum ac Pherezæum et Jebusæum in montanis: Hevæum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. (Liber Iosue 11, 3)

  • Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël: absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt. (Liber Iosue 11, 22)

  • Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas: quievitque terra a præliis. (Liber Iosue 11, 23)

  • A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas. (Liber Iosue 13, 3)

  • Ad meridiem vero sunt Hevæi, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhæi, (Liber Iosue 13, 4)

  • Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël: (Liber Iosue 14, 1)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina