Löydetty 4831 Tulokset: Pro
Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: (Liber Deuteronomii 25, 2)
accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis. (Liber Deuteronomii 26, 3)
Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: (Liber Deuteronomii 27, 14)
Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 17)
Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen. (Liber Deuteronomii 27, 24)
Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)
Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus. (Liber Deuteronomii 28, 37)
Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum: (Liber Deuteronomii 28, 46)
eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam. (Liber Deuteronomii 28, 47)
gentem procacissimam, quæ non deferat seni, nec misereatur parvuli, (Liber Deuteronomii 28, 50)
Tenera mulier et delicata, quæ super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiæ carnibus, (Liber Deuteronomii 28, 56)
et illuvie secundarum, quæ egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas. (Liber Deuteronomii 28, 57)
