Löydetty 4831 Tulokset: Pro
exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? (Epistula II Petri 3, 12)
Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. (Epistula II Petri 3, 13)
Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace: (Epistula II Petri 3, 14)
Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate: (Epistula II Petri 3, 17)
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. (Epistula I Ioannis 2, 2)
Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. (Epistula I Ioannis 2, 12)
Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. (Epistula I Ioannis 2, 19)
Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. (Epistula I Ioannis 2, 25)
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)
Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. (Epistula I Ioannis 3, 12)
In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. (Epistula I Ioannis 3, 16)
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum. (Epistula I Ioannis 4, 1)