Löydetty 4831 Tulokset: Pro
Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. (Epistula I ad Timotheum 3, 10)
prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 3)
Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es. (Epistula I ad Timotheum 4, 6)
Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ. (Epistula I ad Timotheum 4, 8)
Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. (Epistula I ad Timotheum 4, 14)
Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus. (Epistula I ad Timotheum 4, 15)
Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. (Epistula I ad Timotheum 5, 14)
Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ, (Epistula I ad Timotheum 6, 20)
quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 21)
Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu, (Epistula II ad Timotheum 1, 1)
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die (Epistula II ad Timotheum 1, 3)
