Mosaico decorativo

Löydetty 4831 Tulokset: Pro

  • quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, (Epistula ad Ephesios 3, 5)

  • gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: (Epistula ad Ephesios 3, 6)

  • Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra. (Epistula ad Ephesios 3, 13)

  • ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: (Epistula ad Ephesios 3, 18)

  • Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. (Epistula ad Ephesios 4, 8)

  • Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, (Epistula ad Ephesios 4, 11)

  • tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, (Epistula ad Ephesios 4, 18)

  • Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quoniam sumus invicem membra. (Epistula ad Ephesios 4, 25)

  • Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. (Epistula ad Ephesios 4, 29)

  • et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)

  • Nemo vos seducat inanibus verbis: propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ. (Epistula ad Ephesios 5, 6)

  • probantes quid sit beneplacitum Deo: (Epistula ad Ephesios 5, 10)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina