Löydetty 4831 Tulokset: Pro
Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. (Evangelium secundum Lucam 24, 49)
In propria venit, et sui eum non receperunt. (Evangelium secundum Ioannem 1, 11)
Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia: (Evangelium secundum Ioannem 1, 16)
Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. (Evangelium secundum Ioannem 1, 21)
Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)
Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? (Evangelium secundum Ioannem 1, 25)
et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans. (Evangelium secundum Ioannem 1, 31)
Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. (Evangelium secundum Ioannem 1, 45)
Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: (Evangelium secundum Ioannem 2, 13)
Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. (Evangelium secundum Ioannem 3, 29)
Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. (Evangelium secundum Ioannem 4, 19)