Löydetty 4831 Tulokset: Pro
Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)
Revertetur, et miserebitur nostri ; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. (Prophetia Michaeae 7, 19)
Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 2)
Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis. (Prophetia Nahum 3, 4)
Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum. (Prophetia Nahum 3, 6)
Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. (Prophetia Nahum 3, 14)
Onus quod vidit Habacuc propheta. (Prophetia Habacuc 1, 1)
Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium ; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. (Prophetia Habacuc 1, 4)
Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus. (Prophetia Habacuc 1, 16)
Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet. (Prophetia Habacuc 1, 17)
Quia adhuc visus procul ; et apparebit in finem, et non mentietur: si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. (Prophetia Habacuc 2, 3)
Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea. (Prophetia Habacuc 2, 8)