Löydetty 4831 Tulokset: Pro
Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 26)
Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terræ, ut faciat quidquam de his, quæ Domini lege prohibentur, atque delinquat, (Liber Leviticus 4, 27)
Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. (Liber Leviticus 4, 29)
Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino: rogabitque pro eo, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 31)
Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam: (Liber Leviticus 4, 32)
Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini: rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 35)
Anima, quæ juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, (Liber Leviticus 5, 4)
agat pœnitentiam pro peccato, (Liber Leviticus 5, 5)
et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus. (Liber Leviticus 5, 6)
Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum, (Liber Leviticus 5, 7)
dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo hæreat, et non penitus abrumpatur. (Liber Leviticus 5, 8)
Et asperget de sanguine ejus parietem altaris ; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 9)
