Löydetty 4831 Tulokset: Pro
et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt. (Liber Ieremiae 48, 24)
Fuit enim in derisum tibi Israël: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris. (Liber Ieremiae 48, 27)
de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. (Liber Ieremiae 48, 32)
Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. (Liber Ieremiae 48, 36)
Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas. (Liber Ieremiae 49, 13)
Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum. (Liber Ieremiae 49, 20)
Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Ælam, in principio regni Sedeciæ regis Juda, dicens: (Liber Ieremiae 49, 34)
et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam. (Liber Ieremiae 49, 36)
Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldæorum, in manu Jeremiæ prophetæ. (Liber Ieremiae 50, 1)
In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul: ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent: (Liber Ieremiae 50, 4)
Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus: pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ, et exspectationi patrum eorum Domino. (Liber Ieremiae 50, 7)
Propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus, sicut visitavi regem Assur: (Liber Ieremiae 50, 18)