Löydetty 93 Tulokset: Principibus

  • Et confortabitur rex austri: et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus. (Prophetia Danielis 11, 5)

  • Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda: ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)

  • Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 21)

  • Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, (Evangelium secundum Matthaeum 20, 18)

  • Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 47)

  • Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)

  • Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 12)

  • Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 11)

  • Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: (Evangelium secundum Marcum 6, 21)

  • Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: (Evangelium secundum Marcum 10, 33)

  • sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto. (Evangelium secundum Lucam 3, 2)

  • dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. (Evangelium secundum Lucam 9, 22)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina