Löydetty 1195 Tulokset: Pot
Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens. (Liber Ruth 1, 20)
Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens? (Liber Ruth 1, 21)
Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz. (Liber Ruth 2, 1)
Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit. (Liber Ruth 3, 3)
Respondens Anna: Nequaquam, inquit, domine mi: nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. (Liber I Samuelis 1, 15)
Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. (Liber I Samuelis 2, 25)
Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: (Liber I Samuelis 3, 2)
Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. (Liber I Samuelis 4, 15)
Et dixerunt viri Bethsamitæ: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis? (Liber I Samuelis 6, 20)
Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire. (Liber I Samuelis 10, 27)
Erat autem bellum potens adversum Philisthæos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad prælium, sociabat eum sibi. (Liber I Samuelis 14, 52)
Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. (Liber I Samuelis 15, 22)