Löydetty 90 Tulokset: Portas
Introite portas ejus in confessione ; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, (Liber Psalmorum 99, 4)
Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. (Liber Psalmorum 106, 16)
Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. (Liber Psalmorum 106, 18)
Aperite mihi portas justitiæ: ingressus in eas confitebor Domino. (Liber Psalmorum 117, 19)
Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. (Liber I Maccabaeorum 4, 38)
Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas. (Liber I Maccabaeorum 4, 57)
Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Judas verbis pacificis, (Liber I Maccabaeorum 5, 47)
et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras. (Liber I Maccabaeorum 12, 38)
Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum: et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. (Liber I Maccabaeorum 12, 48)
Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ: et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. (Liber I Maccabaeorum 15, 39)
juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: (Liber Proverbiorum 8, 3)
Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. (Liber Proverbiorum 14, 19)