Löydetty 1099 Tulokset: Peccatum David
Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? (Evangelium secundum Lucam 6, 3)
Et clamavit, dicens: Jesu, fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 38)
Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? (Evangelium secundum Lucam 20, 41)
et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. (Evangelium secundum Ioannem 1, 29)
nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)
Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. (Evangelium secundum Ioannem 8, 34)
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. (Evangelium secundum Ioannem 15, 22)
Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. (Evangelium secundum Ioannem 15, 24)