Löydetty 167 Tulokset: Patres
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula. (Evangelium secundum Lucam 1, 55)
Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 23)
Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 26)
Væ vobis, qui ædificatis monumenta prophetarum: patres autem vestri occiderunt illos. (Evangelium secundum Lucam 11, 47)
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 20)
Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)
Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. (Actus Apostolorum 3, 25)
Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, (Actus Apostolorum 7, 2)
Venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan, et tribulatio magna: et non inveniebant cibos patres nostri. (Actus Apostolorum 7, 11)
Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum: (Actus Apostolorum 7, 12)