Löydetty 362 Tulokset: Oro
Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, (Liber Genesis 29, 13)
Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)
Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. (Liber Genesis 30, 1)
pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. (Liber Genesis 30, 8)
Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. (Liber Genesis 33, 15)
Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis: (Liber Genesis 34, 13)
Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. (Liber Genesis 34, 14)
Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. (Liber Genesis 34, 26)
Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? (Liber Genesis 34, 31)
Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. (Liber Genesis 36, 3)
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. (Liber Genesis 36, 22)
Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem (Liber Genesis 44, 18)