Löydetty 16965 Tulokset: Or
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. (Liber Genesis 10, 21)
At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. (Liber Genesis 10, 24)
Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. (Liber Genesis 10, 30)
Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. (Liber Genesis 11, 1)
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)
Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. (Liber Genesis 11, 7)
Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. (Liber Genesis 11, 10)
Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. (Liber Genesis 11, 12)
Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. (Liber Genesis 11, 16)
Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. (Liber Genesis 11, 22)
Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 23)
Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. (Liber Genesis 11, 24)