Mosaico decorativo

Löydetty 16965 Tulokset: Or

  • Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. (Liber Exodus 9, 8)

  • Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis : (Liber Exodus 9, 10)

  • nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti. (Liber Exodus 9, 11)

  • Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. (Liber Exodus 9, 12)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 9, 13)

  • Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. (Liber Exodus 9, 14)

  • Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. (Liber Exodus 9, 16)

  • En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus. (Liber Exodus 9, 18)

  • Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. (Liber Exodus 9, 19)

  • Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. (Liber Exodus 9, 28)

  • Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret : (Liber Exodus 9, 31)

  • et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi. (Liber Exodus 9, 35)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina