Mosaico decorativo

Löydetty 16965 Tulokset: Or

  • Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, (Liber Iosue 4, 20)

  • docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum, (Liber Iosue 4, 22)

  • ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore. (Liber Iosue 4, 25)

  • Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël. (Liber Iosue 5, 1)

  • Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël. (Liber Iosue 5, 2)

  • Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle præputiorum. (Liber Iosue 5, 3)

  • Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus, (Liber Iosue 5, 4)

  • Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in præputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. (Liber Iosue 5, 7)

  • Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. (Liber Iosue 5, 8)

  • Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? (Liber Iosue 5, 13)

  • Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? (Liber Iosue 5, 15)

  • Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi. (Liber Iosue 6, 1)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina