Mosaico decorativo

Löydetty 16965 Tulokset: Or

  • Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero? (Liber Deuteronomii 31, 27)

  • Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram. (Liber Deuteronomii 31, 28)

  • Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum. (Liber Deuteronomii 31, 29)

  • Audite, cæli, quæ loquor: audiat terra verba oris mei. (Liber Deuteronomii 32, 1)

  • Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus: generatio prava atque perversa. (Liber Deuteronomii 32, 5)

  • Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi: majores tuos, et dicent tibi. (Liber Deuteronomii 32, 7)

  • Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël. (Liber Deuteronomii 32, 8)

  • Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. (Liber Deuteronomii 32, 10)

  • Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. (Liber Deuteronomii 32, 11)

  • constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum: ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ; (Liber Deuteronomii 32, 13)

  • butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum. (Liber Deuteronomii 32, 14)

  • Incrassatus est dilectus, et recalcitravit: incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo. (Liber Deuteronomii 32, 15)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina