Mosaico decorativo

Löydetty 16965 Tulokset: Or

  • Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris. (Liber Deuteronomii 15, 10)

  • sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi. (Liber Deuteronomii 15, 14)

  • assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuæ, et serviet tibi usque in æternum. Ancillæ quoque similiter facies. (Liber Deuteronomii 15, 17)

  • Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo: (Liber Deuteronomii 15, 21)

  • sed intra portas urbis tuæ comedes illud: tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo. (Liber Deuteronomii 15, 22)

  • Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam. (Liber Deuteronomii 15, 23)

  • Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. (Liber Deuteronomii 16, 1)

  • Non comedes in eo panem fermentatum: septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto: ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ. (Liber Deuteronomii 16, 3)

  • et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. (Liber Deuteronomii 16, 11)

  • Et recordaberis quoniam servus fueris in Ægypto: custodiesque ac facies quæ præcepta sunt. (Liber Deuteronomii 16, 12)

  • Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas: (Liber Deuteronomii 16, 13)

  • et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt. (Liber Deuteronomii 16, 14)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina