Mosaico decorativo

Löydetty 16965 Tulokset: Or

  • Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? (Epistula ad Galatas 2, 14)

  • Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores. (Epistula ad Galatas 2, 15)

  • Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. (Epistula ad Galatas 2, 17)

  • Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico: prævaricatorem me constituo. (Epistula ad Galatas 2, 18)

  • Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. (Epistula ad Galatas 2, 19)

  • Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)

  • O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus? (Epistula ad Galatas 3, 1)

  • Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. (Epistula ad Galatas 3, 15)

  • Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)

  • Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. (Epistula ad Galatas 3, 20)

  • Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: (Epistula ad Galatas 4, 1)

  • sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: (Epistula ad Galatas 4, 2)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina