Löydetty 16965 Tulokset: Or
Et effudi super eos indignationem meam ; in igne iræ meæ consumpsi eos: viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 31)
et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 3)
Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor: et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba. (Prophetia Ezechielis 23, 4)
Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes, (Prophetia Ezechielis 23, 5)
vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum. (Prophetia Ezechielis 23, 6)
Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos: et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est. (Prophetia Ezechielis 23, 7)
Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit: nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam. (Prophetia Ezechielis 23, 8)
Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine. (Prophetia Ezechielis 23, 9)
Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ: (Prophetia Ezechielis 23, 11)
ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia. (Prophetia Ezechielis 23, 12)
Et auxit fornicationes suas: cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus, (Prophetia Ezechielis 23, 14)
et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt, (Prophetia Ezechielis 23, 15)