Löydetty 16965 Tulokset: Or
senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem: omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis: et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. (Prophetia Ezechielis 9, 6)
Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem? (Prophetia Ezechielis 9, 8)
Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam. (Prophetia Ezechielis 9, 10)
Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens: Feci sicut præcepisti mihi. (Prophetia Ezechielis 9, 11)
Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus: et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriæ Domini. (Prophetia Ezechielis 10, 4)
Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum. (Prophetia Ezechielis 10, 8)
Et vidi: et ecce quatuor rotæ juxta cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi: (Prophetia Ezechielis 10, 9)
et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotæ. (Prophetia Ezechielis 10, 10)
Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes: sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat, sequebantur et ceteræ, nec convertebantur. (Prophetia Ezechielis 10, 11)
Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennæ, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum. (Prophetia Ezechielis 10, 12)
Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ. (Prophetia Ezechielis 10, 14)
Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim. (Prophetia Ezechielis 10, 18)