Löydetty 1207 Tulokset: Ope
Ululate, quia prope est dies Domini ; quasi vastitas a Domino veniet. (Liber Isaiae 13, 6)
Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. (Liber Isaiae 14, 1)
Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum ; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. (Liber Isaiae 14, 11)
Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos. (Liber Isaiae 15, 7)
et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ; et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra. (Liber Isaiae 17, 8)
Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia. (Liber Isaiae 19, 9)
Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ; et errare fecerunt Ægyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens. (Liber Isaiae 19, 14)
sic minabit rex Assyriorum captivitatem Ægypti, et transmigrationem Æthiopiæ, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Ægypti. (Liber Isaiae 20, 4)
Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. (Liber Isaiae 22, 8)
Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. (Liber Isaiae 22, 11)
Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. (Liber Isaiae 26, 21)