Löydetty 1207 Tulokset: Ope
cum impio de pietate, cum inhonesto de honestate, cum operario agrario de omni opere, (Liber Ecclesiasticus 37, 13)
cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione. Non attendas his in omni consilio: (Liber Ecclesiasticus 37, 14)
Ante omnia opera verbum verax præcedat te, et ante omnem actum consilium stabile. (Liber Ecclesiasticus 37, 20)
In his curans mitigabit dolorem: et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et unctiones conficiet sanitatis: et non consummabuntur opera ejus. (Liber Ecclesiasticus 38, 7)
etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te, quia opera ejus sunt necessaria. (Liber Ecclesiasticus 38, 12)
a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
Qui tenet aratrum, et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat, et conversatur in operibus eorum, et enarratio ejus in filiis taurorum. (Liber Ecclesiasticus 38, 26)
Cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit in perfectionem. (Liber Ecclesiasticus 38, 31)
Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. (Liber Ecclesiasticus 38, 32)
sed creaturam ævi confirmabunt: et deprecatio illorum in operatione artis, accomodantes animam suam, et conquirentes in lege Altissimi. (Liber Ecclesiasticus 38, 39)
Florete flores quasi lilium: et date odorem, et frondete in gratiam: et collaudate canticum, et benedicite Dominum in operibus suis. (Liber Ecclesiasticus 39, 19)
Opera Domini universa bona valde. (Liber Ecclesiasticus 39, 21)