Löydetty 605 Tulokset: Omnibus

  • Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram. (Liber Numeri 14, 38)

  • Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. (Liber Numeri 18, 4)

  • et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. (Liber Numeri 18, 31)

  • Josue quoque in tempore illo præcepi, dicens: Oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus: sic faciet omnibus regnis, ad quæ transiturus es. (Liber Deuteronomii 3, 21)

  • Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores: (Liber Deuteronomii 7, 7)

  • Si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhærentes ei, (Liber Deuteronomii 11, 22)

  • Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis: quæ habent pinnulas et squamas, comedite: (Liber Deuteronomii 14, 9)

  • Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. (Liber Deuteronomii 14, 28)

  • Non comedes in eo panem fermentatum: septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Ægypto: ut memineris diei egressionis tuæ de Ægypto, omnibus diebus vitæ tuæ. (Liber Deuteronomii 16, 3)

  • Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane. (Liber Deuteronomii 16, 4)

  • Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio, (Liber Deuteronomii 16, 18)

  • et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et cæremonias ejus, quæ in lege præcepta sunt. (Liber Deuteronomii 17, 19)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina