Löydetty 605 Tulokset: Omnibus
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas. (Liber Sapientiae 11, 27)
O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! (Liber Sapientiae 12, 1)
Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. (Liber Sapientiae 12, 13)
Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis. (Liber Sapientiae 12, 16)
Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis. (Liber Sapientiae 13, 19)
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare, etiam si sine arte aliquis adeat mare. (Liber Sapientiae 14, 4)
ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare. (Liber Sapientiae 16, 28)
De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse. (Liber Sapientiae 18, 13)
Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 20)
Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. (Liber Ecclesiasticus 2, 13)
Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis. (Liber Ecclesiasticus 7, 40)