Löydetty 958 Tulokset: Omnia
Qui ait: Hæc omnia custodivi a juventute mea. (Evangelium secundum Lucam 18, 21)
Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. (Evangelium secundum Lucam 18, 22)
Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. (Evangelium secundum Lucam 18, 28)
Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: (Evangelium secundum Lucam 18, 31)
Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum: (Evangelium secundum Lucam 21, 12)
quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 22)
Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Lucam 21, 32)
Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis. (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. (Evangelium secundum Lucam 24, 9)
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. (Evangelium secundum Lucam 24, 44)
Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. (Evangelium secundum Ioannem 1, 3)