Löydetty 958 Tulokset: Omnia
et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri: volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum. (Prophetia Danielis 2, 38)
Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc. (Prophetia Danielis 2, 40)
quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera. (Prophetia Danielis 3, 27)
Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 28)
Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti ; (Prophetia Danielis 3, 31)
Benedicite, omnia opera Domini, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 57)
Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 79)
Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia ejus. (Prophetia Danielis 3, 90)
Omnia hæc venerunt super Nabuchodonosor regem. (Prophetia Danielis 4, 25)
Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare. (Prophetia Danielis 4, 34)
Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia: (Prophetia Danielis 5, 22)
Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem: et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum: et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 24)