Löydetty 958 Tulokset: Omnia
sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit? (Liber Ecclesiasticus 1, 3)
et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se. (Liber Ecclesiasticus 1, 10)
et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur. (Liber Ecclesiasticus 11, 20)
Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. (Liber Ecclesiasticus 17, 16)
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
Qui vivit in æternum creavit omnia simul. Deus solus justificabitur, et manet invictus rex in æternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 1)
A mane usque ad vesperam immutabitur tempus, et hæc omnia citata in oculis Dei. (Liber Ecclesiasticus 18, 26)
Etenim a misericordibus omnia hæc auferentur, et in delictis non volutabuntur. (Liber Ecclesiasticus 23, 16)
Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor, et oculi hominum timentes illum: (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic et post perfectum respicit omnia. (Liber Ecclesiasticus 23, 29)
Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis. (Liber Ecclesiasticus 24, 32)
Timor Dei super omnia se superposuit. (Liber Ecclesiasticus 25, 14)