Löydetty 958 Tulokset: Omnia
Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi: (Liber Iudith 2, 17)
sint omnia nostra sub lege tua. (Liber Iudith 3, 4)
Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione qua dispersi fuerant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. (Liber Iudith 5, 23)
In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, (Liber Iudith 6, 12)
Et dixerunt illi Ozias et presbyteri: Omnia quæ locuta es, vera sunt, et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio. (Liber Iudith 8, 28)
Placuerunt autem omnia verba hæc coram Holoferne, et coram pueris ejus, et mirabantur sapientiam ejus, et dicebant alter ad alterum: (Liber Iudith 11, 18)
Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat. (Liber Iudith 12, 4)
Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum. (Liber Iudith 15, 8)
Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo. (Liber Iudith 15, 14)
Qui autem timent te, magni erunt apud te per omnia. (Liber Iudith 16, 19)
qui indicavit ei omnia quæ acciderant: quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judæorum nece inferret argentum. (Liber Esther 4, 7)
Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quæ Mardochæus dixerat. (Liber Esther 4, 9)