Mosaico decorativo

Löydetty 1472 Tulokset: Omnes

  • Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde: (Liber I Maccabaeorum 9, 14)

  • Et factum est: post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem. (Liber I Maccabaeorum 9, 23)

  • Et congregati sunt omnes amici Judæ, et dixerunt Jonathæ: (Liber I Maccabaeorum 9, 28)

  • Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar. (Liber I Maccabaeorum 9, 33)

  • Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte. (Liber I Maccabaeorum 9, 58)

  • Et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis: (Liber I Maccabaeorum 10, 29)

  • Et omnem animam Judæorum, quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 33)

  • Et omnes dies solemnes, et sabbata, et neomeniæ, et dies decreti, et tres dies ante diem solemnem, et tres dies post diem solemnem, sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Judæis, qui sunt in regno meo: (Liber I Maccabaeorum 10, 34)

  • Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus, quæ prædicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes: (Liber I Maccabaeorum 10, 64)

  • Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon: et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni. (Liber I Maccabaeorum 10, 84)

  • Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem. (Liber I Maccabaeorum 10, 89)

  • Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terræ et pomorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 34)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina