Löydetty 475 Tulokset: Omnem
Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. (Liber Psalmorum 108, 11)
A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis. (Liber Psalmorum 118, 104)
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui. (Liber Psalmorum 118, 128)
Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. (Liber I Maccabaeorum 5, 28)
Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni. (Liber I Maccabaeorum 5, 35)
et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus: et transivit per totam civitatem super interfectos. (Liber I Maccabaeorum 5, 51)
Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
et quanta fecerunt in regione Hispaniæ, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quæ illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia: (Liber I Maccabaeorum 8, 3)
Et omnem animam Judæorum, quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 33)
Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. (Liber I Maccabaeorum 12, 32)
Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant. (Liber I Maccabaeorum 13, 20)
Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim. (Liber I Maccabaeorum 13, 22)