Löydetty 284 Tulokset: Nomine
Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait : Altare, altare, hæc dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt : et ossa hominum super te incendet. (Liber I Regum 13, 2)
Emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti : et ædificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam. (Liber I Regum 16, 24)
Et ædificavit de lapidibus altare in nomine Domini : fecitque aquæductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris, (Liber I Regum 18, 32)
Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth. (Liber I Regum 21, 8)
Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini. (Liber I Regum 22, 16)
Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. (Liber II Regum 2, 24)
Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth: fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon. (Liber I Paralipomenon 2, 18)
Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam. (Liber I Paralipomenon 2, 26)
Sesan autem non habuit filios, sed filias: et servum ægyptium nomine Jeraa. (Liber I Paralipomenon 2, 34)
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan: et habuit sororem nomine Maacha: nomen autem secundi, Salphaad, natæque sunt Salphaad filiæ. (Liber I Paralipomenon 7, 15)
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 2)
Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 19)