Löydetty 161 Tulokset: Noli

  • Noli meminisse iniquitatum patrum nostrorum, sed memento manus tuæ et nominis tui in tempore isto: (Liber Baruch 3, 5)

  • Tu autem, fili hominis, audi quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum, et comede quæcumque ego do tibi. (Prophetia Ezechielis 2, 8)

  • Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)

  • et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me. (Prophetia Danielis 10, 19)

  • Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)

  • Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret. (Prophetia Ioel 2, 21)

  • In die illa dicetur Jerusalem: Noli timere ; Sion: Non dissolvantur manus tuæ. (Prophetia Sophoniae 3, 16)

  • Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? et quid unus quærit, nisi semen Dei? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere. (Prophetia Malachiae 2, 15)

  • Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)

  • Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)

  • Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. (Evangelium secundum Marcum 5, 36)

  • similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens. (Evangelium secundum Lucam 5, 10)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina