Löydetty 563 Tulokset: Nobis

  • Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi. (Liber Deuteronomii 1, 28)

  • Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum, (Liber Deuteronomii 2, 28)

  • sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 2, 29)

  • Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum: quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides. (Liber Deuteronomii 2, 30)

  • Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa. (Liber Deuteronomii 2, 32)

  • Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. (Liber Deuteronomii 2, 33)

  • ab Aroër, quæ est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quæ nostras effugeret manus: omnes tradidit Dominus Deus noster nobis, (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. (Liber Deuteronomii 3, 1)

  • Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis. (Liber Deuteronomii 5, 4)

  • Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo. (Liber Deuteronomii 5, 24)

  • Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis? (Liber Deuteronomii 6, 20)

  • Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie. (Liber Deuteronomii 6, 24)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina