Löydetty 690 Tulokset: Nob
et non fuimus subjectibiles illi, et non audivimus vocem Domini Dei nostri, ut ambularemus in mandatis ejus, quæ dedit nobis. (Liber Baruch 1, 18)
et adhæserunt nobis multa mala et maledictiones quæ constituit Dominus Moysi servo suo, qui eduxit patres nostros de terra Ægypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die. (Liber Baruch 1, 20)
Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc: (Liber Baruch 2, 6)
Et vigilavit Dominus in malis, et adduxit ea super nos: quia justus est Dominus in omnibus operibus suis quæ mandavit nobis, (Liber Baruch 2, 9)
Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos. (Liber Baruch 2, 13)
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt: (Liber Baruch 2, 14)
Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam: (Liber Baruch 2, 27)
Domine omnipotens, Deus Israël, audi nunc orationem mortuorum Israël, et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te, et non audierunt vocem Domini Dei sui, et agglutinata sunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)
Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. (Liber Baruch 4, 4)
Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus: confundantur etiam qui colunt ea. (Liber Baruch 6, 25)
Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii: propter quod ne timeatis eos. (Liber Baruch 6, 68)
Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem: Longe recedite a Domino: nobis data est terra in possessionem. (Prophetia Ezechielis 11, 15)
