Löydetty 13039 Tulokset: No
Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: (Epistula II ad Corinthios 1, 6)
ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (Epistula II ad Corinthios 1, 7)
Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos: (Epistula II ad Corinthios 1, 9)
qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, (Epistula II ad Corinthios 1, 10)
adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. (Epistula II ad Corinthios 1, 11)
Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)
Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, (Epistula II ad Corinthios 1, 13)
sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 1, 14)
Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? (Epistula II ad Corinthios 1, 17)
Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. (Epistula II ad Corinthios 1, 18)