Löydetty 13039 Tulokset: No
Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? (Epistula I ad Corinthios 10, 18)
Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum: (Epistula I ad Corinthios 10, 20)
non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum. (Epistula I ad Corinthios 10, 21)
An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. (Epistula I ad Corinthios 10, 22)
Omnia mihi licent, sed non omnia ædificant. (Epistula I ad Corinthios 10, 23)
Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: (Epistula I ad Corinthios 10, 28)
conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia? (Epistula I ad Corinthios 10, 29)
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11, 5)
Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. (Epistula I ad Corinthios 11, 6)
Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. (Epistula I ad Corinthios 11, 8)