Mosaico decorativo

Löydetty 13039 Tulokset: No

  • et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: præterit enim figura hujus mundi. (Epistula I ad Corinthios 7, 31)

  • Porro hoc ad utilitatem vestram dico: non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem præbeat sine impedimento Dominum obsecrandi. (Epistula I ad Corinthios 7, 35)

  • Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri: quod vult faciat: non peccat, si nubat. (Epistula I ad Corinthios 7, 36)

  • Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suæ voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 37)

  • Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius facit. (Epistula I ad Corinthios 7, 38)

  • Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino. (Epistula I ad Corinthios 7, 39)

  • Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. (Epistula I ad Corinthios 8, 2)

  • nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. (Epistula I ad Corinthios 8, 6)

  • Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)

  • Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. (Epistula I ad Corinthios 8, 8)

  • Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? (Epistula I ad Corinthios 8, 10)

  • Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. (Epistula I ad Corinthios 8, 13)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina