Löydetty 13039 Tulokset: No
Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. (Actus Apostolorum 19, 30)
Quem ut cognoverunt Judæum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. (Actus Apostolorum 19, 34)
Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere. (Actus Apostolorum 19, 36)
Nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum hæc dixisset, dimisit ecclesiam. (Actus Apostolorum 19, 40)
Hi cum præcessissent, sustinuerunt nos Troade: (Actus Apostolorum 20, 5)
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. (Actus Apostolorum 20, 6)
Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. (Actus Apostolorum 20, 7)
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)
Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum: et complexus dixit: Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est. (Actus Apostolorum 20, 10)
Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. (Actus Apostolorum 20, 12)
Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum: sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus. (Actus Apostolorum 20, 13)
Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen. (Actus Apostolorum 20, 14)