Löydetty 13039 Tulokset: No
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. (Actus Apostolorum 15, 7)
Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, (Actus Apostolorum 15, 8)
et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. (Actus Apostolorum 15, 9)
Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? (Actus Apostolorum 15, 10)
Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. (Actus Apostolorum 15, 14)
ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. (Actus Apostolorum 15, 17)
Notum a sæculo est Domino opus suum. (Actus Apostolorum 15, 18)
Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, (Actus Apostolorum 15, 19)
Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: (Actus Apostolorum 15, 22)
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus, (Actus Apostolorum 15, 24)
placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, (Actus Apostolorum 15, 25)
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. (Actus Apostolorum 15, 26)