Mosaico decorativo

Löydetty 13039 Tulokset: No

  • Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra. (Liber Exodus 20, 4)

  • Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me : (Liber Exodus 20, 5)

  • Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. (Liber Exodus 20, 7)

  • Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. (Liber Exodus 20, 10)

  • Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. (Liber Exodus 20, 12)

  • Non occides. (Liber Exodus 20, 13)

  • Non mœchaberis. (Liber Exodus 20, 14)

  • Non furtum facies. (Liber Exodus 20, 15)

  • Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. (Liber Exodus 20, 16)

  • Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt. (Liber Exodus 20, 17)

  • dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. (Liber Exodus 20, 19)

  • Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis. (Liber Exodus 20, 20)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina