Löydetty 13039 Tulokset: No
Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii. (Liber Genesis 44, 10)
Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? (Liber Genesis 44, 15)
Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus. (Liber Genesis 44, 16)
et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum. (Liber Genesis 44, 20)
Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur. (Liber Genesis 44, 22)
Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam. (Liber Genesis 44, 23)
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus. (Liber Genesis 44, 24)
Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici. (Liber Genesis 44, 25)
Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. (Liber Genesis 44, 26)
Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet. (Liber Genesis 44, 28)
Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos. (Liber Genesis 44, 29)
Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat), (Liber Genesis 44, 30)