Löydetty 13039 Tulokset: No
Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra? (Liber Genesis 34, 31)
Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)
Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. (Liber Genesis 35, 5)
Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. (Liber Genesis 35, 6)
Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. (Liber Genesis 35, 7)
Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. (Liber Genesis 35, 8)
dicens: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël, (Liber Genesis 35, 10)
vocansque nomen loci illius Bethel. (Liber Genesis 35, 15)
Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, (Liber Genesis 35, 16)
ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. (Liber Genesis 35, 17)
Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. (Liber Genesis 35, 18)