Mosaico decorativo

Löydetty 13039 Tulokset: No

  • ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito: (Liber Genesis 24, 3)

  • Respondit servus: Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es? (Liber Genesis 24, 5)

  • sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc. (Liber Genesis 24, 8)

  • Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham. (Liber Genesis 24, 12)

  • Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. (Liber Genesis 24, 14)

  • Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non. (Liber Genesis 24, 21)

  • Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum. (Liber Genesis 24, 25)

  • dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. (Liber Genesis 24, 27)

  • Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons. (Liber Genesis 24, 29)

  • Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. (Liber Genesis 24, 33)

  • et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos. (Liber Genesis 24, 35)

  • Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quæ habuerat. (Liber Genesis 24, 36)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina