Mosaico decorativo

Löydetty 13039 Tulokset: No

  • non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. (Liber Numeri 9, 12)

  • Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. (Liber Numeri 9, 13)

  • Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ. (Liber Numeri 9, 14)

  • Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. (Liber Numeri 9, 16)

  • et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur (Liber Numeri 9, 19)

  • Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. (Liber Numeri 9, 21)

  • Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. (Liber Numeri 9, 22)

  • Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. (Liber Numeri 10, 7)

  • Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)

  • Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 10, 11)

  • Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. (Liber Numeri 10, 25)

  • Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. (Liber Numeri 10, 29)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina