Löydetty 13039 Tulokset: No
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. (Epistula II ad Corinthios 5, 12)
Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: (Epistula II ad Corinthios 5, 14)
et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. (Epistula II ad Corinthios 5, 15)
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. (Epistula II ad Corinthios 5, 16)
Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. (Epistula II ad Corinthios 5, 17)
Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, (Epistula II ad Corinthios 5, 18)
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)
Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: (Epistula II ad Corinthios 6, 3)